라틴어 문장 검색

simplex e dulci constat olivo,quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장41)
Non sunt contemnenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:15)
Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:13)
quis feret uxorem cui constant omnia?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI84)
ac velut exhausta redivivus pullulet arca nummus et e pleno tollatur semper acervo, non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI180)
tanti partus equae, tanti una venefica constat.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI302)
nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo, quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII15)
constat leviori belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poetae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII27)
res nulla minoris constabit patri quam filius.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII88)
sed vos saevas inponite leges, ut praeceptori verborum regula constet, ut legat historias, auctores noverit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis, quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII111)
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos praecipit, atque animas servorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato uritur ardenti duo propter lintea ferro?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV4)
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:4)
Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 60:1)
Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION