라틴어 문장 검색

consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 138:1)
iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnes copias traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 191:3)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)
reliqui flumen Halyn traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 337:2)
Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 346:2)
coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 360:1)
consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 366:1)
ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi qui ibi relicti erant per insulas in Graeciam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 472:1)
inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 517:3)
hostemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 320:1)
interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 350:1)
sed traicere in Euboeam erat propositum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 37:2)
pestilentiae tanta vis erat ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint ut is numerus effici militum non potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 231:1)
Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 233:2)
Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 441:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION