라틴어 문장 검색

Quo quidem mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto aliquo aut responso aut rogato sermo ille sequitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:4)
altera, quam adfert natura causarum, altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:3)
ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:1)
Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in oratione firmissimum quodque sit primum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 314:1)
Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in controversiam veniat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:1)
Controversia autem est inter hominum sententias aut in illo, utrum sit utilius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:1)
Fit autem ut, quia maxima quasi oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad ornatius dicendi genus excitemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 338:1)
habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 338:2)
Qui sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:1)
rerum memoria propria est oratoris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 359:4)
Tum Sulpicius 'an ergo' inquit 'oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem atque ornatum relinqueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:1)
Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:1)
quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:2)
Atque id primum in poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 27:1)
Aspicite nunc eos homines atque intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid intersit inter oratorum studia atque naturas]:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION