라틴어 문장 검색

non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia fameque aut nimia siti, non vino curare satis convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장11)
tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis, quis stomacho conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장24)
Sed, cum eadem omnibus convenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장17)
Illud satis convenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie parvum cibum dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장13)
Si febris quievit, diu meminisse eius diei convenit, eoque vitiare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장11)
eos, qui violentius se gerunt, vincire convenit, ne vel sibi vel alteri noceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장19)
Tum interposito die convenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint vel ex reprimentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장41)
si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conveniet, et tunc dare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장20)
Convenitque corpus nihilo minus esse curandum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장83)
Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장24)
Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, convenit, sed media materia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장15)
Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem vitare praecipue convenit frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장14)
— Eadem omnia ratione curantur idque convenit . . . Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장6)
Potionis quam minimum esse convenit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장16)
Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt, praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION