라틴어 문장 검색

aut re vera 'trepida', quia sequitur 'sed neque currentem se nec cognoscit euntem'. torquebat bene inperfecto usus est tempore, quia non est perfectum quod voluit, ut nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9012)
quae te dementia cepit id est cur amoribus vacas, cum multa sint, quae debeas in agro perficere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 691)
detexere multum texere, finire, perficere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 721)
novimus, qui te corruperint, hirquis transversa tuen- tibus, ut sit hypallage pro 'oculis in hirquos retortis', quam rem solet libido perficere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 85)
quibus ideo coniungit puellam, ut ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult esse perfectum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 134)
effigiem duco sic Dido "effigiemque toro locat, haud ignara futuri". numero deus impare gaudet aut quicumque superorum, iuxta Pythagoreos, qui ternarium nume- rum perfectum summo deo adsignant, a quo initium et medium et finis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 751)
immo pro 'vel'. necdum perfecta nimiae familiaritatis est signum, quod ei recitabat carmen nondum ad limam redactum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 261)
quod illae nimio labore perficiunt, tu e levi ungue rimosa cubilia circumfovens limo, etiam raras frondes superinice.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 454)
sane 'meto metis' praeteritum perfectum 'messui' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 543)
"Quo magis mihi videntur qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:5)
"Quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici, intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:13)
"Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:6)
Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 35:3)
quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:1)
cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent sed quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION