라틴어 문장 검색

cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:7)
ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:9)
si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, est otiosa senectute iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:2)
quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:5)
venio nunc ad voluptates , quibus ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:1)
quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:3)
malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:4)
cuius quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:3)
nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:4)
poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:3)
quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:6)
His mihi rebus, Scipio, id enim te cum Laelio admirari solere dixisti, levis est senectus, nec solum non molesta, sed etiam iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:1)
quod si in hoc erro, qui animos hominum immortalis esse credam, libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:2)
nescio quo modo me magis nostra delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:2)
Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum somnio delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION