라틴어 문장 검색

pro Graeciae libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in praemium vestrum cessura, quae nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Romano imperio aperturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 218:2)
in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 464:2)
atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 353:1)
haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti ne quid hostile paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 370:1)
nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris ut dimicaturum appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 441:1)
quota enim parte virium suarum ibi dimicavit Antiochus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 703:2)
sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 38:1)
quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 508:3)
iniquo enim loco dimicavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 618:1)
dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 618:2)
movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se quid iuris sui et officii esset dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 675:1)
acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 355:1)
dimicantibus iis legio quinta supervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 364:1)
seditione inter ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem civitatem traherent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 400:1)
ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION