라틴어 문장 검색

Tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:2)
Zacchaee, festinans descende (Luc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:9)
et amplius impetraverat, ut videretur et vocaretur a Christo, festinans descendit, et excepit illum gaudens;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:12)
Quia descendit hic publicanus justificatus magis, quam pharisaeus (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:7)
Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:32)
Et descendit festinans, et excepit illum gaudens (Luc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:33)
Super quem videritis Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat Spiritu sancto (Joan.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:12)
quia intestina sunt per quae descendunt ciborum superflua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:9)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:13)
ex quo fimus necesse est qui plenus jam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transverso ostium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:19)
Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:4)
Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:1)
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, cum nihil impetraretur, pavore vique extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 11:1)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION