라틴어 문장 검색

Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
ceterum ut honestam innocentium paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentis, Vibidium Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium movit senatu aut sponte cedere passus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장4)
in ea divisione arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장6)
hos vulgi sermones audita mors adeo incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum sumpto iustitio desererentur fora, clauderentur domus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장6)
ceteri cederent Italia nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장7)
atque utinam ego potius filio iuveni quam ille patri seni cessisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장11)
simul exceptat vulnera et quamquam transfosso oculo adversum os in hostem intendit neque proelium omisit donec desertus suis caderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장6)
sed Tacfarinas perculsis Numidis et obsidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur cedens ac rursum in terga remeans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장5)
neque enim cessurum nisi damnandi officio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장11)
simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장20)
cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장8)
igitur petito paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장6)
is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones accusatorum in senatu clamitaverat et spreta potentia Augustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire ausus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장2)
qui scelere vaecors, simul vulgi rumore territus robur et saxum aut parricidarum poenas minitantium, cessit urbe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장5)
contra Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Peloponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem agrum in quo id delubrum cessisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION