라틴어 문장 검색

quo defenso facile Chrysippo possent resistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:4)
tenebitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:5)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 30:3)
Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 32:3)
De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset alios a studiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)
quamquam te quidem video minime esse deterritum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:3)
nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 83:1)
sed eum qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:5)
Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 15:3)
est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:3)
ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:4)
sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:7)
neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 3:4)
quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION