라틴어 문장 검색

interim illud scito, sive adsignati sumus, sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius, quam si inprecatus fueris, ut se habeat iratum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:2)
alter se plus iusto colit, alter plus iusto neglegit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 14:3)
iamque ense fessum miles exonerat latus, neglecta summas scuta per puppes iacent;
(세네카, 아가멤논 10:2)
emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:2)
εἰ δε` χαρίεσσαι σάρκεσἐκ τῆσ ἀσωτίασ μεταβάλλονται. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 13:2)
diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis deterruisset pater.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 10:11)
itaque professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 12:2)
dum ego neglegens sum occupauit praecipitare se ex arce filius.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 3:7)
deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate sacrilegi neclegentesque eorum deterrent.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 10:3)
Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio.
(세네카, 행복론, Liber VII 129:1)
Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo credimus ;
(세네카, 행복론, Liber VII 151:3)
nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in tristitia supervacua stultaque detinuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:4)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)
" Non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 48:4)
Ut varia et libi- dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION