라틴어 문장 검색

Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:4)
quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris sentiebam, non te id sciscitari, qualem ego in inveniendo et in conlocando summum esse oratorem vellem, sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis optimum iudicarem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 2:1)
quodque paulo ante divisimus, ut alii graves alii tenues alii temperati vellent videri, quot orationum genera esse diximus totidem oratorum reperiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:7)
quibus omnibus dici vix potest quantum intersit quem ad modum utatur orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:7)
sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:1)
ceterarum enim rerum quae sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:4)
Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:5)
sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:1)
Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud quo ipsi differrent ab oratoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:4)
numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:5)
Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:4)
Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:4)
Sed quot officia oratoris, tot sunt genera dicendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:4)
in quo uno vis omnis oratoris est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:6)
est autem quid deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION