라틴어 문장 검색

eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 351:2)
ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens foro aedificatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 356:1)
ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 381:1)
regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 70:1)
in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:4)
delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicae Potae est, domus in infimo clivo aedificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 76:1)
oppidum dirutum, ager veniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 184:3)
non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani - adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, - monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 438:2)
invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)
Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 329:5)
et illi carcerem aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae vocare sit solitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:3)
domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 172:1)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 10:1)
"at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 563:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION