라틴어 문장 검색

ita magis adfectis animis iudicum quam doctis, tua, Sulpici, est a nobis tum accusatio victa.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:5)
Iam quoniam haec fere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia, timor molestia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 206:1)
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:3)
qua re qui aut breviter aut summisse dicunt, docere iudicem possunt, commovere non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:1)
Sed sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:8)
omnis est risus in iudicem conversus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:9)
Invertuntur autem verba, ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia, deformis, ut nostis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:2)
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:3)
Ego enim cum ad causam sum adgressus atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi, tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid mali;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 291:3)
Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:1)
Omnia autem concludenda plerumque rebus augendis vel inflammando iudice vel mitigando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 332:1)
omniaque cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad mentis iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem nostram vocandas conferenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 332:2)
Refert etiam qui audiant, senatus an populus an iudices:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:2)
Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION