라틴어 문장 검색

quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione discendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 17:3)
hoc qui non didicerit, bonus vir esse non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:6)
et haec aetas vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignara est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 40:3)
urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convincerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 42:2)
Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 51:2)
nec, si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:2)
sin de iure civili, tecum communicabit, te hominem prudentissimum et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te didicerit, dicendi arte superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 66:2)
cetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, si modo ad eum erunt delata et ei tradita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 69:2)
quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet atque exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:2)
ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:3)
quid enim nos aut didicimus aut scire potuimus, qui ante ad agendum quam ad cognoscendum venimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 78:2)
Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, quae ego non attigi, accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 79:1)
sed cum maxime tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam facultatem adsequi dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 84:3)
eloquentissimos autem homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire curassent, innumerabilis quosdam nominabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:3)
in quibus etiam, sive ille inridens sive quod ita putaret atque ita audisset, me in illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut ipse dicebat, possem aliquid in dicendo, proferebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION