라틴어 문장 검색

ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:1)
Hanc ad consuetudinem exercitationis vos, adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi traducendos putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 121:1)
Conlocationis est componere et struere verba sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et levis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:2)
Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem non modo usu, sed etiam studio discendi et docendi essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in gerendo probabiles, in disserendo rudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 21:1)
Immo vero te audiamus, nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles putat esse componendum, ut ita caelum possideant, ut uterque possederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:5)
neque enim est periculum, ne te de re publica disserentem deficiat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 61:10)
Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendum esse, si errorem velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:2)
Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:3)
Ad haec illa dici solent primum ab iis, qui minime sunt in disserendo mali, qui in ea causa eo plus auctoritatis habent, quia, cum de viro bono quaeritur, quem apertum et simplicem volumus esse, non sunt in disputando vafri, non veteratores, non malitiosi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:1)
sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:7)
Et, si ad rem pertinet, quo modo caelo adfecto conpositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id necesse est non in hominibus solum, verum in bestiis etiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 145:1)
callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum et temporum definitione sublata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 164:5)
sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 13:7)
callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum et temporum definitione sublata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 164:5)
et opinor usque quaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi και` τόδε *φωκυλίδου. tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION