라틴어 문장 검색

se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:4)
ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 336:1)
igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 543:1)
Volsci, ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 88:3)
eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare aciem sed procedere in medium campi et vallo prope hostium signa inferendo superbam fiduciam virium ostentare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 241:1)
documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 265:1)
nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisve quod sit auxilii dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 302:3)
Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem verterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 349:2)
vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 59:3)
proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 360:1)
primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae fiduciae manum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 108:4)
populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima possis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 501:2)
haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 683:1)
crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 185:1)
profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 344:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION