라틴어 문장 검색

multoque ante per prophetam Spiritus Sanctus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:6)
Prophetarum αἰνίγματα sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:4)
Unde et propheta mystice cantat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:15)
Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:8)
Accipe quae contra valeat solacia ferre et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti, curentur dubii medicis maioribus aegri:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII48)
Adeo, inquit, Disari, verum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum in templo vidissem circa deorum hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de nervo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim, et insuper de numero qui per ipsum significatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 9:2)
Quod magni Thraseae consummatique Catonis Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis, Pectore nec nudo strictos incurris in ensis, Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VIII1)
Tu, qui sectarum causas et pondera nosti, Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVII4)
' et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, nulla ratione posse fata mutari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 25711)
in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est περι` ψυχῆσ, de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7032)
unde et miscuit, ut quasi plenum ostenderet dogma:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3343)
"Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:7)
"Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:1)
ut proverbia non nulla veriora sint quam vestra dogmata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:4)
et omnia meminit Seiron Epicuri dogmata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION