라틴어 문장 검색

Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse praestantius quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et divinum animo volutare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:4)
Sic tamquam pilam rapiunt inter se rei publicae statum tyranni ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut factiones aut tyranni, nec diutius umquam tenetur idem rei publicae modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:11)
quam opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:2)
neque hoc inter eos, qui diligentissime persecuti sunt temporum annales, ulla est umquam in dubitatione versatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 45:2)
Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis extinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:4)
quodsi numquam oritur, ne occidit quidem umquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 4:8)
nec hercule, inquit, si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus umquam fuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 11:7)
cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque umquam in suo studio atque opere cessavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 18:5)
edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:2)
non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:5)
Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:1)
nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:6)
habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore cum faenore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:2)
horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 88:6)
nemo umquam mihi, Scipio,persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad ipsos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION