라틴어 문장 검색

nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis qui nuntiarent regi venturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 404:2)
omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis servitutem, sed contra servientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela populi Romani esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius victoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 191:1)
Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 272)
te ut deludam contra lusorem meum, qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 296)
Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2234)
Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2249)
Primum cavisse oportuit ne diceres, verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 273)
Vt quam primum possis redeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 393)
ei rei primum praevorti volo.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 3112)
Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 48)
Perii hercle, huic quid primum dicam nescio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 257)
ibi multo primum sese familiarium laboravisse, quom haec pater sibi diceret:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 138)
Immo faenus, id primum volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1130)
Immo hoc primum volo, quaestioni accipere servos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 183)
Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 263)

SEARCH

MENU NAVIGATION