라틴어 문장 검색

Certum est communes esse responsalitates, sed distinctas, eo quod, ut Episcopi Boliviani aiunt, “Nationes quae ex altioris gradus inducta industria utilitatem perceperunt, per magnam gasii saepti emissi quantitatem, maiorem habent responsalitatem ad quaestiones ex parte solvendas, quas induxerunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:6)
Deest eis ergo conversio oecologica, quae secum fert ut manifestentur cuncta consectaria conventus cum Iesu Christo in necessitudinibus cum mundo qui circa est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:4)
Australiae Episcopi noverunt expromere conversionem in verbis reconciliationis cum creato:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 278:3)
LITTERAE ENCYCLICAE LUMEN FIDEI EPISCOPIS PRESBYTERIS AC DIACONIS VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS DE FIDE
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 1:1)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
In conventibus Dierum Mundialium Iuventutis omnes percepimus quomodo fidei laetitiam, officium fidei firmius studiosiusque tenendae iuvenes ostenderent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:5)
vidit hoc conventus adstans, ipse vidit carnifex et manum repressit haerens ac stupore obpalluit:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.43)
extrema vox episcopi praenuntiatrix gloriae nihil fefellit:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.10)
summo pontis ab ardui sanctae plebis episcopus in praeceps fluvio datur suspensum laqueo gerens ingentis lapidem molae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.6)
sensit martyr episcopus iam partam sibi praeripi palmam mortis et exitus, ascensumque negarier aeterni ad solium Patris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.13)
Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum Fecere ut ante tempus exirem foras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.16)
Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam conventus trahit in medios turbamque sonantem, et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit adversos legere, et venientum discere vultus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 29:1)
ridetur ab omni conventu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.10)
Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:4)
sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION