라틴어 문장 검색

et ait: " Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulis veteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장5)
Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari ".
(불가타 성경, 에스테르기, 8장8)
Accitisque scribis regis ?erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan, vicesima et tertia illius die ?scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장9)
Ipsaeque epistulae, quae ex regis nomine mittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equis regiis discurrentes.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장10)
Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장13)
Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장23)
Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장25)
Atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in hac epistula continentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 9장26)
Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio ad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장29)
Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
(불가타 성경, 집회서, 2장21)
Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi.
(불가타 성경, 집회서, 15장21)
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini.
(불가타 성경, 집회서, 23장37)
In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum.
(불가타 성경, 집회서, 32장27)
Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 32장28)
in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum.
(불가타 성경, 집회서, 39장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION