라틴어 문장 검색

praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum sinapi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:3)
si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 6:5)
Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 10:3)
Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:1)
Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:6)
aut inposita resina et abducta subinde idem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:5)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec remoueantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:1)
Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:2)
Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:1)
Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina iactum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:3)
Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:3)
unguere rosa et aceto, uel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliaue refrigerantia cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:4)
resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:7)
deinde inponere sinapi sic ut exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION