라틴어 문장 검색

nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere, cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 123:2)
nam quod ad eas civitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non esse, Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 487:1)
non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 157:2)
ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in praesentia videatur, spem abunde expleturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 522:1)
et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 183:1)
restat ergo ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis volentibus perfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 215:1)
extremos Tralles et Cretenses - quingentorum utrique numerum explebant - statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 445:1)
quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 166:1)
numerus captivorum haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 291:1)
ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici - tanti enim pepigerat - expleret, mulier lingua sua stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent imperavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 302:1)
ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laevo quattuor ferme milium numerum explebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 326:1)
in domo quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 754:1)
postquam dictum est incolumes esse, bene habet inquit et poculo impavide exhausto haud ita multo post exspiravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 595:1)
deinde in caput regnumque Prusiae et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 611:1)
et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION