라틴어 문장 검색

et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:5)
Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum iam ab iuventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 21:2)
in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 170:1)
compressi a Q. Caedicio centurione, quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem sustinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 487:2)
equidem si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem neglegentiam divini cultus exemptam hominibus putem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 539:1)
festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo aedificant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 582:1)
quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo, quod afluit opibus vestris sustinendo necessitates aliorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 162:2)
neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando - ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat - sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 259:1)
est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 443:1)
quin etiam bono fuisse Romanis adventum eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui belli compressam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 113:2)
quid enim aliud esse causae credamus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 130:1)
eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 157:1)
) Triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, unoque continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 112:1)
non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 499:1)
hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION