라틴어 문장 검색

cum vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:8)
namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:8)
ex quo decurrentes magnam multitudinem hostium in castris interfecerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:4)
Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:9)
Ita brevi spatio re praeclarissime gesta, provincia recepta et Cornificio reddita, classe adversariorum ex illo toto sinu expulsa victor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:5)
hoc interfecto Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:7)
Laterensem et Annium Scapulam, maximae dignitatis et gratiae provincialem hominem sibique tam familiarem quam Laterensem et Racilium, in eadem fuisse coniuratione, nec diu moratur dolorem suum quin eos interfici iubeat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:5)
quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:10)
Cassius, quo bono valebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripis interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:5)
Nam neque interfectis amissam vitam neque exsectis virilitatem restituere posse;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:6)
Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen proiectis vallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:4)
Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:7)
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
(카이사르, 내란기, 1권 22:8)
praemissos etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos memoriam expellerent.
(카이사르, 내란기, 1권 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION