라틴어 문장 검색

cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:2)
his enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat et complecti possit praesentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:3)
Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:1)
Sane quidem, sed ne accidat, providebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:4)
Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:1)
quis autem est iste, cui id exploratum possit esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:2)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
si enim in re esset, cur fierent provisa leviora?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:7)
qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:2)
quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:5)
tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque spe contineri, Fortunae aditus interclusisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:3)
sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:8)
Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, O mi inquit hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:3)
Hoc mersum limo cum iaceret diutius, Forte una tacite profert e stagno caput Et explorato rege cunctas evocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.6)
Ergo exploranda est veritas multum, prius Quam stulta prave iudicet sententia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta5)

SEARCH

MENU NAVIGATION