라틴어 문장 검색

Quoniam autem ex tribus medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium25)
neque adiectum quicquam empiricorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam vulgaria.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium187)
Omnem etiam laborem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo sustinet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장9)
Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장91)
si difficilius, aquae vel salis vel mellis paulum adicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장92)
Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장119)
Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장18)
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장4)
Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장17)
Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장18)
si facile convertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장2)
si ex facili spirat, si non conflictatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장3)
Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장28)
si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi cavi sunt, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장101)
Si in iocinere vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION