라틴어 문장 검색

Non fames nobis ventris nostri magno constat, sed ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 3:6)
Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:4)
Infelices, ecquid intellegitis maiorem vos famem habere quam ventrem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:6)
fixam potius medullis famem detrahe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:4)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:3)
Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:1)
aut fame aut timore coguntur ad pugnam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:7)
Fames me appellat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 4:2)
Ambitiosa non est fames, contenta desinere est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:1)
Etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 2:6)
ἔγγιον γόνυ κνήμησ. Iste quem videtis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:15)
Ergo fame morientem uidebo per cuius cineres iuraturus sum?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 3:8)
ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat superstitem?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 6:7)
Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, auum illorum fame perisse?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 7:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION