라틴어 문장 검색

qui macro pauper agellonoluit in Flavi ludum me mittere, magniquo pueri magnis e centurionibus ortilaevo suspensi loculos tabulamque lacertoibant octonos referentes idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendumartis quas doceat quivis eques atque senatorsemet prognatos.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장31)
aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborumpraemia laturus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장11)
non Pyladen ferro violare aususve sororemElectran, tantum maledicit utrique vocando hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장89)
Quod inplere non possum, negare non audeo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:2)
et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino serviendo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:33)
"An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:2)
"Et audes nuptiis detrahere, quae a domino benedictae sunt?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:2)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
"Quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:83)
non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:36)
Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:9)
Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:8)
Denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et vacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique immolato sacrificio reversa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo peperat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:25)
Quamvis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:4)
Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION