라틴어 문장 검색

Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:2)
qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 11 1:3)
gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 1:1)
non poscor frustra, si favet alma Pales, alma Pales, faveas pastoria sacra canenti, prosequor officio si tua festa meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권490)
Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis, et faueas concha, Cypria, uecta tua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 315)
Nam ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:7)
favebam et rei p., cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 7 1:11)
Lucanum canimus, favete linguis, vestra est ista dies, favete, Musae, dum qui vos geminas tulit per artes, et vinctae pede vocis et solutae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam5)
nam dicendo 'nulli favebo' et in eo statu fore res in quo sunt hodie, significat se favere Troianis, quorum ducis adventu statim victoria consequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1073)
Ennius "matronae moeros complent spectare faventes". nonnumquam favere et pro 'tacere' ponitur, ut idem Ennius "ore fa- ventes" et Vergilius in quinto "ore favete omnes". oleaeque minerva inuentrix eo tempore, quo adversum Neptunum de nomine civitatis contendit, quod iam supra dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 185)
unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION