라틴어 문장 검색

est utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 252:1)
sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus , qui summus est, libro.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 259:8)
nam ut in consiliis simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 284:2)
ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est sed quaestionum etiam singularum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:1)
quae est enim quaestio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:2)
nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 300:1)
his inventis, intuendum deinceps videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 305:1)
quaestio latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici credibiliter potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 305:2)
altero modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur, altero, quo summam illam, in qua causa vertitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 306:2)
has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:1)
nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:2)
hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:1)
quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:6)
iidem putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:3)
sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 311:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION