라틴어 문장 검색

Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 12:1)
Nam rectiores virgas vimineas colligentes, easque cum incantamentis quibusdam secretis, praestituto tempore discernentes, aperte quid portenditur norunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 24:2)
Cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi cogitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 11:1)
Quo cognito Saturninus (iam enim aderat, et praetenturas stationesque disponebat agrarias ), paulatim colligens suos, digredi parabat consilio non absurdo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 5:1)
Vicit tamen funesta principis destinatio, et adulabilis quorundam sententia regiorum, qui ne paene iam partae victoriae (ut opinabantur) consors fieret Gratianus, properari cursu celeri suadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 7:1)
Itaque Constantinus et Licinius simul consules facti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 7:2)
Sed Constantinus classem collegit ex Thracia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 13:3)
Mox eo egresso factus imperator Augustulus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 7장 1:5)
Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 4:2)
Cincimo vero de suis et patriae suae adiutorium colligentes multitudo Sarracini, iter pergentes, Bari secum euntes, multa dispendia adiutorium soldani.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 151)
Colligentes se maiores nati in civitate Ticino simul cum Angelberga suorum regina mense Septembri indictione nona, et pravum agentes consilium, quatenus ad duo mandarent regnum, id est Karoli in Francia et Hludovico in Baioaria;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 182)
et proferebat statim fieri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:4)
Sed et Heiricus dux Foroiulensis missis hominibus suis cum Wonomyro Sclavo in Pannonias hringum gentis Avarorum longis retro temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se principibus, spoliavit, - chagan sive iuguro intestina clade addictis et a suis occisis - thesaurum priscorum regum multa seculorum prolixitate collectum domno regi Carolo ad Aquis palatium misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:4)
Rex collecto exercitu de Haristalli ad locum, qui Mimda dicitur, perrexit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:3)
Ipse autem interea propter classem, quam anno superiore fieri imperavit, videndam ad Bononiam civitatem maritimam, ubi eaedem naves congregatae erant, accessit farumque ibi ad navigantium cursus dirigendos antiquitus constitutam restauravit et in summitate eius nocturnum ignem accendit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION