라틴어 문장 검색

Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto fluant, cum foris influentes aquas Pontus accipiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:1)
nudosque per aera ramos Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:68)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
nuda iam crate fluentes Invadunt clypeos, curvataque cuspide pile, Et scabros nigrae morsu rubiginis enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:51)
Tu quoscumque voles in planum effundere muros, His aries actus disperget saxa lacertis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:58)
Si saevum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus aether.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:10)
Nec non bella viri diversaque castra petentes Effundunt iustas in numina saeva querelas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:24)
parvum sed fessa senectus Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:45)
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo Amisere notas, miserorum dextra parentum Colligit, et pavido subducit cognita furto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:73)
ille cavis evolvit sedibus orbes, Ultimaque effundit spectatis lumina membris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:80)
Praecipites haesere rates, et strage cruenta Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:98)
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:5)
Nec solum silvas, sed saxa iugentia solvit, Et crudae putri fluxerunt pulvere cautes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:56)
medio concurrit pectore ferrum, Et stetit incertus, flueret quo vulnere, sanguis, Donec utrasque simul largus cruor expulit hastas, Divisitque animam, sparsitque in vulnera letum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION