라틴어 문장 검색

nam et frequentior eorum est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 45:1)
quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 56:2)
iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 125:1)
spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 131:2)
et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 132:1)
quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 137:2)
cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 200:1)
frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum conscientia esset impulsus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 334:3)
quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 343:2)
epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 363:1)
omnes autem hos adfectus, etiamsi quibusdam videntur prooemio atque epilogo sedem habere, quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 69:1)
Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 108:1)
quod nunc risus petendi genus frequentissimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 167:3)
ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima, quae ex pluribus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 172:1)
ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 191:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION