라틴어 문장 검색

Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:2)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 38:2)
Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 44:2)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:1)
Nefas est nocere patriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:4)
Quis sum, cuius aures laedi nefas sit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:2)
Aput patres nostros qui forensia stipendia auspicabatur, nefas putabat brachium toga exserere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.18)
Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est, noluit uiuere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, infamis in nurum.17)
Seruus furti tortus Catonem conscium dixit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.25)
nihil magis fur timui quam ne dominus furtum nollet agnoscere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.5)
furti mei ciuitas conscia est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.8)
Furtum est quod timet dominus agnoscere?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.9)
si bene furto euertuntur urbes, quanto melius liberantur?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION