라틴어 문장 검색

fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit, quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 72:2)
quosdam et iacentes vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantes cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 619:1)
tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 187:1)
nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 598:1)
tunc enim vero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 739:2)
duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 445:1)
multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 61:1)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)
caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 70:1)
non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 201:1)
Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 512:2)
Castigatus a Scipione venenum ei misit, quo illa hausto decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha5)
nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 365:1)
nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 422:2)
multae fractae, multae eiectae naves, multae ita haustae maria ut nemo in enaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 504:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION