라틴어 문장 검색

Ac mihi quidem confido in hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea potius quae pressius et astrictius, quam illa quae hilarius et quasi exsultantius scripsi, possint videri accersita et inducta.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 10:2)
nam continget hilares, si nos incolumes receperitis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 7:2)
Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:2)
Gratum hoc Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceretque:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 13:1)
Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignam avo evadere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 1:1)
Qua illa sollicitudine cum videor acturus, quanto cum egi gaudio afficitur!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:1)
Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:2)
Di modo in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco servent!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:5)
Exprimere non possum, quanto sim gaudio affectus, et ipsius et meo nomine:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 2:1)
In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 7:1)
Quod gaudium quo maerore mutatum est!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 6:4)
Scio quanto opere bonis artibus faveas, quantum gaudium capias, si nobiles iuvenes dignum aliquid maioribus suis faciant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:1)
tam notabiliter pro fratre recitante primum metus eius, mox gaudium eminuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:2)
Quod gaudium ut perpetuo capiam deos oro;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 4:1)
Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros celebrare, cum laetitia nostrorum ex tuis pendeat, cuius diligentia et cura hic hilares istic securi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION