라틴어 문장 검색

Adde situs ipsius formidinem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 76:2)
Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 10:2)
Primum adeo anceps fuit, ut - par utrimque discrimen - capta sint hinc Caesaris castra, inde Cassi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 10:3)
Hinc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium petit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 2:1)
Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 4:3)
Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictus imperator perpetuus et pater patriae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 5:1)
Principium cuius hinc nobis exordia sumet, nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:2)
Praeterea quamvis solidae res esse putentur, hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:9)
Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius et primum faciunt ignem se vertere in auras aeris, hinc imbrem gigni terramque creari ex imbri retroque a terra cuncta reverti, umorem primum, post aera, deinde calorem, nec cessare haec inter se mutare, meare a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:7)
Nunc quae mobilitas sit reddita materiai corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:1)
transversosque volare per imbris fulmina cernis, nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes concursant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:14)
nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas principium dat et hinc motus per membra rigantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:14)
ergo finita distant ratione creata, ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:16)
Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam ossa cruor venae calor umor viscera nervi constituunt, quae sunt porro distantia longe, dissimili perfecta figura principiorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:3)
noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem particulas, quam discedant ad semina rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION