라틴어 문장 검색

non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 3:6)
Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 2:2)
neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 10:2)
Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 10:4)
sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit nos ut amemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 10:9)
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 6:1)
sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 3:1)
Populus, inquit, Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 3:1)
Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:2)
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 2:1)
SATURNALIBUS Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 2:1)
nisi duram esse putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 8:2)
Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent, eosque dies decemviri 'iustos' appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 43:1)
Post deinde, nisi dissolverant, ad praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut vinciebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 45:1)
'Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION