라틴어 문장 검색

"Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:9)
Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:3)
Subibat me tamen illa etiam sequens cogitatio, quod tantis actis gratiis honoribusque plurimis asino meo tributis humana facie recepta, multo tanto pluribus beneficiis honestarer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:3)
"Nanctus denique praesentiae suae tempestillam occasionem, sceleri quod diu cogitarat accingitur, ac die, quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorum maritorum gaudibundus, ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:9)
"At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:50)
Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:4)
Thiasus (hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus) oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratu fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:2)
At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes:
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:1)
bene vestris utentes opibus;
(ARCHIPOETA, I122)
opes multae sunt iusto sarcina;
(ARCHIPOETA, I126)
vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens.
(ARCHIPOETA, III10)
huius ope proelia te vicisse scias,
(ARCHIPOETA, V41)
Caesaris adiutor, speciali dignus honore.
(ARCHIPOETA, VI26)
nos poetae pauperes, opum contemptores,
(ARCHIPOETA, IX23)
scribendo Caesareos canimus honores.
(ARCHIPOETA, IX24)

SEARCH

MENU NAVIGATION