라틴어 문장 검색

verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 10:8)
Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장16)
disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam uenatum misisset, ignominia notato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:1)
"At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:10)
ut ille Non profecturae conditor historiae . Utque repertori nocuit pugnacis iambi, Sic sit in exitium lingua proterva tuum . Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas, Invisus pereas deficiente cibo . Utque lyrae vates fertur periisse severae, Causa sit exitii dextera laesa tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:8)
tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Veios transfugerat reciperaretur, et Caudinae legiones, quae sine armis redierant Romam, armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint qui hac sua ignominia laetatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION