라틴어 문장 검색

Intellegens Deum lumen esse, novum vitae cursum obtinuit, facultatem scilicet discernendi malum, cuius culpabilis erat, atque se ad bonum convertendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:6)
Eucharistia est enim actus memoriae, hodierna confectio mysterii, in quo praeteritum tempus, sicut eventus mortis et resurrectionis, suam ostendit facultatem futurum aperiendi, extremam plenitudinem anticipandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:5)
"tunc, si facultas subpetat, coram tuis obtutibus istos potentes saeculi velim recensendos dari."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.88)
Di date facultatem obsecro Huic pariundi, atque illi in aliis potius peccandi locum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 47)
nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:2)
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno manicisque iacentem occupat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:13)
non ego ventosae plebis suffragia venor impensis cenarum et tritae munere vestis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1918)
eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:1)
sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:3)
nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 1:2)
haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 5:2)
et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:2)
ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed omnes animi virtutes exigimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 10:2)
nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 19:2)
primus in eo, qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammatici est locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION