라틴어 문장 검색

invidente facilius impetrari posse ratus, Romam inopinato cum venisset, senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis, ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 548:2)
quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 23:4)
modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 31:2)
et id quidem impetrari nequiit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 390:1)
aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 468:1)
pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, bellum cum Philippo finiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 502:3)
utrumque ab Romano impetratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 121:2)
ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 145:1)
si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 157:1)
hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraveruntque ut, qui suae gentis militassent apud Philippum, sibi restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 333:2)
id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto favor conciliandus nomini Romano apud civitates erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 334:1)
adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam misissent dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 437:1)
nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 472:1)
nunc vulgo alienos viros rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 52:1)
ad Aetolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quam spe impetrari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 277:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION