라틴어 문장 검색

ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes addiderant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 3:1)
metus ac terror sunt infirma vincla caritatis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:1)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)
speciem tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 3:2)
Germanici exercitus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias partis fovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장5)
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)
legati quoque (nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장10)
nec remedium in ceteros fuit, sed metus initium, tamquam per artem et formidine singuli pellerentur, omnibus suspectis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장10)
fingebat et metum quo magis concupisceret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장2)
in commune omnes metu mutandae militiae terrebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장6)
Tum vero non populus tantum et imperita plebs in plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii verbis, linguae feroces;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장1)
non tumultus, non quies, quale magni metus et magnae irae silentium est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장3)
Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장1)
sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장9)
sed plurima ad fingendum credendumque materies in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexerant, securitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION