라틴어 문장 검색

nec tamen idcirco languens ad fulmina venit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a18)
iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex, cernat et infernae tristia vela ratis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 277)
una ratis fati nostros portabit amores caerula ad infernos velificata lacus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28b3)
sunt apud infernos tot milia formosarum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c2)
harum nulla solet rationem quaerere mundi, nec cur fraternis Luna laboret equis, nec si post Stygias aliquid restabit erumpnas, nec si consulto fulmina missa tonent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b15)
et modo formosa quam multa Lycoride Gallus mortuus inferna vulnera lavit aqua!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b33)
nudus in inferna, stulte, vehere rate.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 510)
sub terris sint iura deum et tormenta reorum, num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, et timor haud ultra quam rogus esse potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 519)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)
-- Marcellus Stygias vultum demisit in undas, errat et inferno spiritus ille lacu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 183)
cum semel infernas intrarunt funera leges, non exorato stant adamante uiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 113)
Mars clangente tuba patris praeconia dixit laudavitque sono fulmina fulmineo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli2)
qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro, quo genio Plautus, quo fulmine Quintilianus, qua pompa Tacitus numquam sine laude loquendus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
Sardinia argentum, naves Hispania defert fulminis et lapidem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 20)
"tantumque modum servabat ut illum narraret rumor iam rebus parcere nati, Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunx augeri famam pueri, suffusaque bili coxerat internum per barbara corda venenum, ilicet explorat caelum totamque volutis percurrit mathesim numeris, interrogat umbras, fulmina rimatur, libras videt, undique gaudens secretum rapuisse deo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 60)

SEARCH

MENU NAVIGATION