라틴어 문장 검색

in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)
quaedam Italiae ciuitates diem, quo primum ad se uenisset, initium anni fecerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:3)
reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 60장 1:1)
et initio ueris praecordiorum inflatione temptabatur, austrinis autem tempestatibus grauedine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:3)
obseruabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:2)
atque itinere incohato Asturam perrexit et inde praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae euectus causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 3:3)
Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad principatus initia per haec fere transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 1:1)
Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit, quaesturam praeturam consulatum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 3:1)
Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 1:1)
iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Druso filio tradidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:1)
testamenti initium fuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:3)
Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quam priuatum egit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:1)
sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis simulatione captaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:3)
incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:2)
testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION