라틴어 문장 검색

viderit ergo, ut diximus, principalis titulus, idololatria;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:2)
Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:7)
Quodsi fatales iam nunc explevimus annos, Fac lapis inscriptis stet super ossa notis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 325)
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas, ite sub imperium sub titulumque, Lares.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 436)
at tua non titulus capiet sub nomine facta, aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu, conuenientque tuas cupidi componere laudes undique quique canent uincto pede quique soluto;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae10)
sim uictor in illis, ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae12)
cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace, aut a mitiore crevisse principio quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 152:1)
ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate quidem populi Romani esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 154:1)
signum inde factum esse et inscriptum, ex Cassia familia datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 452:4)
haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos vellent tribunos auferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 618:1)
auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 746:5)
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:2)
aversari enim omnes opiniones licet, cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 222:2)
et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)
classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum appetivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 376:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION