라틴어 문장 검색

Incohavit cum in Germania militaret, somnio monitus:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 4:3)
'Studiosi tres', in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 5:1)
Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:2)
Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis praeceptis institutam, quae nihil in contubernio tuo viderit, nisi sanctum honestumque, quae denique amare me ex tua praedicatione consueverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 6:1)
nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 3:4)
Quid si heredem quidem instituisset ex asse, sed legatis ita exhausisset ut non amplius apud te quam quarta remaneret?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 9:4)
Vir praetorius Sollers a senatu periit, ut sibi instituere nundinas in agris suis permitteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 1:2)
qui vero posteros cogitant, et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quae semper incohatum aliquid abrumpat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 4:3)
amo enim, quae maxima ex parte ipse incohavi aut incohata percolui.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:4)
brevis tamen uterque est quia facit quod instituit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 43:2)
Nec heredem institui nec praecipere posse rem publicam constat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 1:1)
Nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est peractum, pro non incohato est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 7:1)
Nam liquet mihi futurum ut peracto quod proxime promisisti, incohes aliud.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 3:2)
Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 9:1)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION