라틴어 문장 검색

Pars virtutis disciplina constat, pars exercitatione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:2)
nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 57:3)
Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:1)
Aliqua vel casu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui credat recta esse, quae fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 39:4)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum, conciliationem et caritatem sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 24:2)
ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:2)
bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:8)
Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:1)
Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis dicuntur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 23:1)
Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit:
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:4)
Explicantur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:2)
non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 1:2)
omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:14)
non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 22:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION